- SCYROS
- SCYROSinsula contra Magnesiam in mari Aegaeo, 28. mill. pass. ab Euboea in Boream, uti et a Caphareo promontor. 70. a Magnesia in Ortum, sub Turcis. Vulgo L'Isola di Sciro, seu. S. Georgio di Sciro: circuitus 70. mill. pass. Lycomedis regis patria, in qua Achilles puellari habitu educatus Deidamiam regis filiam vitiavit, et ex ea Pyrrhum suscepit. Sed ab Ulysse cauto hinc ad bellum Troianum abstractus est. Hinc Scyrius, et Scyrias, foem. Ovid. l. 1. Art. Am. v. 682.Scyrias Aemonio victa puella viro.Haec insul. montibus attollitur, et 4. habuit olim oppida satis frequentia, quorum duo nunc fere inculta; capris abundat feris, ex quibus adagium est, apud Zenodotum Capra Scyria, in eos qui beneficium maleficiô contaminant, sicuti capra Scyria, quae calce mulctram lacte plenam evertit. Scyrius principatus, adagium ortum est, de tenui regno dictum, teste Suidâ, quod haec insul. a Pelasgis et Caribus quondam inhabitata, petricosa sit et infrugifera. Lapis huius insulae integer supernatat, comminutus mergitur. Plin. l. 36. c. 17. Dionys. v. 521.Σκυρός τ᾿ ην᾿εμόεςςα, καὶ αἰπεινὴ Πεπάρηθος.Ubi sis vide Montanum. Graece quidem σκὑρος est λατύπη, ut volunt, i. e. quod a lapidibus marmorarii abradunt: Er in Eustath. σκυρώδης occurrit, pro petricoso; et in Hesychio σκυρωθῶσι pro λιθωθε̑???ι: Et in Pindato Pythiâ 5. σκυρωτὰν ὁδὸν Scholiastes λιθόςτρωτον, Hesych. ἀπόκροτον interpretatur. Inde Scyrus dici putatur,f quia petricosa est insula. Sed vox haec Graecis quam est infrequens, tam familiaris est Arabica suchur pro petris, a qua Σκύρου nomen deduci potuit non incommode. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 12. p. 432. Statius in Achilleide l. 2. v. 17.----- Cum se scopulosa levavitScyros. ----- -----Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.